RAURACI

RAURACI
RAURACI
qui et Raurici, et Rauriaci, populus fuêre Galliae Lugdunensis, nunc German. Helvetiis finitimi. Caesar, Comm. l. 1. c. 5. de Helvetiorum expeditione loquens: Persuadent Rauracis, et Tulingis, et Latobrigis, finitimis suis, etc. Plin. l. 4. c. 12. ubi de Danubio: Ortus hic in Germaniae iugis montis Abnobae, ex adverso Rauraci Galliae oppidi, et c. 17. eiusdem libri: Mediomatrices, Sequani, Raurici, Helvetii. Fuêrer igitur in Rheni ripa, inter Helvetios ac Sequanos. Hi oppidis suis, vicisque exustis, una cum Helvetiis domô emigravêre, capitum milia 23. quos C. Iulius Caesar in fines suos reverti, et oppida vicosque incensos restituere iussit: Eisdem a Boiis 30. mill. hominum ad Alesiam obsidione liberandam esse imperata, idem Gaesar scribit: Oppida tempore Plinii Rauracos nulla habuisse, nisi unum, testis est ipse ubi supra; nam si plura fuissent, nomen huic proprium tribuisset, quô ab reliquis discernererur. Ne Ammiani quidem aevô plura fuisse existimo. Sic enim ille, l. 14. Prope Rauracum ventum est, ad supercilia fluminis Rheni. Ptolemaeus vocat Αὐγούςταν Ρ῾αυρικῶν, Antoninus, ac tabula Itineraria, Augustum Rauracum, ab Augusto, Coloniae forsitan amplificatore: Plin. l. 4. c. 7. Coloniam Rauriacam, a L. Munatio Planco Consule deductam. Nomen Augustae in vulgari usu permansit. Sequanis, i. e. Provinciae Maximae Sequanorum attributa, ab Ammiano, Histor. l. 15. et quia sedes Episcopatus fuit, Crvitas Rauracensis non immerito in Notit. Veter. dicitur. Concilio Agrippinensi Iustinianus Rauricorum Episcopus interfuit: postea Basileae vicinam urbem, ab Alanis, Suevis, Burgundionibus, Vandalis et Alamannis Gallias ingressis captam prius, ac pessime habitam exhausit, atque Episcopatus Basileam translatus, aut potius ei adiunctus est. Exstat etiamnum eôdem loeô pagus admodum exiguus, vulgo Augst dictus, 6. mill. pass. supra Basiliam fitus, ad confluentem Rheni et Egertii: ubi Rhenus primum inflectitur, et ab Occasu cursum ad Septentrionem convertit. Hîc ingentis quondam urbis et clarissimae coloniae Romanae rudera visuntur, certissimum pristinae magnitudinis argumentum. Hadr. Vales. Notit. Gall. Iuliani tempore urbem destructam fuisse, patet ex Eunapii Sardiani historia; qui ita de Iuliano: Ἤδη δὲ ἦν πρὸς τοὺς Ρ῾ανράκους ὅ ἐςτι φρούριον. Videsis Cluver. de Ant. Germ. p. 353. Incolae hodie Bafler sunt Tschudo in territorio Bafiliensi. Baudrando inter Arolam fluv. et Iuram montem in limite Germaniae superioris ubi nunc pagus Basiliensis et 4. urbes Silvestres. Eius urbes fuêre Augusta Rauracor. et Arialbinum, seu Basilea, ad flexum Rheni, ubi in Boream tendit. Vide quoque infra in Raurici.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Raurăci — (a. Geogr.), Volk im Belgischen Gallien am Rhein, in der Gegend von Basel bis zur Aarmündung. Ihr Land gehörte zu Cäsars Zeit, wo sich ihrer 23,000 an die auswandernden Helvetier anschlossen, noch zum Gebiete der Sequaner. In ihrem Lande… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • rauraci — rau·ra·ci …   English syllables

  • rauraci — …   Useful english dictionary

  • RAURICI vel RAURACI — RAURICI, vel RAURACI populi veteris Galliae Celticae, quorum tractus Urichia in valle Iurassi, antiquum nomen redolet. An quasi Rauchracher, quod terra prope Rauricam August. in asperas coeat fauces? an quasi Rauchaker, a soli asperitate et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Helvetii — The Helvetii were a Celtic tribe and the main occupants of the Swiss plateau in the 1st century BC. They are prominently featured in Julius Caesar’s commentaries on the Gallic War. The Neolatin title of Switzerland, Confoederatio Helvetica… …   Wikipedia

  • Gallic Wars — This article is about the military campaign. For Julius Caesar s writings, see Commentarii de Bello Gallico. Gallic War Vercingetorix Throws Down His Arms at the Feet of Ju …   Wikipedia

  • Rauraques — Les Rauraques (en latin : Rauraci) constituent un peuple originellement établi dans la Ruhr à laquelle ils ont donné leur nom. Sommaire 1 Historique 2 Cités 3 Sources 4 Articles c …   Wikipédia en Français

  • Basel — /bah zeuhl/, n. 1. a city in and the capital of Basel Stadt, in NW Switzerland, on the Rhine River. 192,800. 2. a canton in N Switzerland, divided into two independent areas. Also, Basle. French, Bâle. Cf. Basel Land, Basel Stadt. * * * or Basle… …   Universalium

  • Augusta Raurica — is a large Roman archaeological site and an open air museum in Switzerland. Located on the south bank of the Rhine river about 20 km east of Basel near the villages of Augst and Kaiseraugst, it is the oldest known Roman colony on the… …   Wikipedia

  • Battle of Bibracte — Infobox Military Conflict caption= conflict=Battle of Bibracte partof=the Gallic Wars date=58 BC place=Saône et Loire, France result=Roman victory, Helvetii Surrender combatant1=Roman Republic combatant2=Mainly Helvetii, Boii, Tulingi, Rauraci… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”